[37] EPISTOLA XXXVII.

Clarissimo viro, eruditione & virtute praestanti

D. PETRO MEDMANNO,

Amico suo carissimo •και αδελφῳ γνησιῳ•.

S. D.

Etsi nostrae epistolae non possunt opitulari Reip. tamen haec colloquia privatos dolores leniunt. Ideo tibi gratiam habeo, quod saepe scribis. Vicissim a me literas haberes crebriores, si certos tabellarios haberem. Etsi autem atrocissimo Caroli Imp. edicto moveor, tamen spero DEUM aeternum Patrem Domini nostri IESU CHRISTI servaturum esse Ecclesiae suae reliquias in his ipsis locis ac regionibus, quibus tam atrociter minitantur edicta. Turci nunc populati sunt Stiriam, & dicuntur abduxisse circiter sex millia hominum. Hunc adolescentem Geldrum Mathiam Erdensem tibi commendo. Tantum quaerit Scholasticam functionem: qua in re posse ei in vestris oppidis consuli arbitror. Quaeso ut bonum juvenem exulantem propter vene doctrinae amorem complectare & juves. Bene vale. Die XIV. Maji. Mitto tibi versiculos.

PHILIPPUS MELANTHON.